monumenta.ch > Ambrosius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 8
Didicimus quid sit appropinquare orationem, hoc est, elevetur actibus nostris. Si elevas actus tuos, elevasti orationem tuam. Qui novit elevare manus suas, dirigit orationem suam in conspectu Dei, sicut infra legisti: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum . Haec utique oratio ad vitam, alia oratio in peccatum: Et oratio eius fiat in peccatum . Et tu si saecularia petas, si flagitiosa postules, oratio tua non ad Deum dirigitur, sed in peccatum. Ideoque intellige quae petas.